- PYTHO
- PYTHOurbs Phocidis. Homer. Il. ss. v. 496. quam ἐπιθετικῶς πετρήεςςαν vocat. Unde monendi sumus, errâsse Gerbelium, imo Rhodiginum Caelium, l. 16. c. 19. qui epitheron pro nomine proprio urbis accipiunt. Hinc Pythia festa. Apud Menandr. Pythia et Delia eadem tibi, seu haec tihi et Delia, proverb. quô novissimum opus signisicamus. Polycrati enim Samiorum Tyranno, quaerenti an ludos constitutos Pythios an Delios appellaret, Oraculum sic respondisse dicitur; quasi diceret, hoc esse postremum ei patrandum, cum mors illi paulo post acciderit. Et quia Pythos saepius cerneretur editô sita locô, hinc Proverb. Iterum atque iterum via versus Python, in molestos in percunctando, Diogen. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.